- TERNARIUS Numerus
- TERNARIUS Numerusperfectionis symbolum. Ita enim Servius ad illud Virg. Ecl. 8. v. 75.——— Numerô Deus impare gaudet.Aut, inquit, quemcumque Superorum, iuxta Pythagoraeos, qui ternarium numerum perfectum summo Deo assignant; a quo initium et medium et finis est: aut revera Hecaten dicit, cuius triplex potestas esse perhibetur: unde est Tria virginis ora Dianae. Quamvis omnium prope Deorum potestas triplici signô ostenditur: ut, Iovis trifidum fulmen, Neptuni tridens, Plutonis canis triceps. Vel quod omnia ternariô continentur: ut Parcae, Furiae: Hercules etiam trinoctiô conceptus: Musae ternae. etc. Ubi mirum, de Gratiis praeteriri; de Musis adferri, quae novenae. Sed et hae prius ternae, et apud Servium ter ternae rescribendum putat Vossius, de Idolol. l. 2. c. 29. Hinc et in Sacris hôc numerô passim Gentiles usi, praecipue in lustrationibus. Virg. l. 11. Aen. v. 188.Ter circum accensos, cincti fulgentibus armisDecurrêre rogos ———Statius, Theb.——— lustrantque ex more sinistroOrbe regum, et stantes inclinant pulvere falmmas.Ter curvos urgêre sinus ———Columella, l. 10.Femina, quae, iustis tum demum operata, iuventaeLegibus obsceno manat pudibunda cruore,Ter circum areolas et septem ducitur horti etc.Imo de Diis suis dixêre, τριχθὰ δὲ πάντα δέδαςαι, trifariam ommia divisa sunt: quamquam ad fabulas suas traducant, Zoroastres quoque hanc trinitatem aliter intelligat, apud Plethonem Scholiis ad Oracula Magica. Quin et numerus hic iuxta Pythagoraeos, ut iam indigitatum, πάντα τὰ ἀνθρώπινα συνέχει, omnia humana complectitur. Vide Aristotelem, de Caelo l. 1. c. 1. Marcianum Capellam, Porphyrium Vitâ Pythagorae, Chalcidium in Timaeum, A. Gellium, l. 1. c. 20. cum Notis Anton. Thysii ICti. Casp. Barthium, ad Statium d. l. Alios, ut et supra in voce Ter.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.